PIGMENTUM

PIGMENTUM
PIGMENTUM
Graecis recentioribus πήμεντον, item πιμεντον, quemadmodum et pimentum legimus in veter. libro Excerptorum Apicii, ubi sic habet, Brevis pimentorum, quae in domo esse debent, ut condimentis nihil desit: non unâ occurrit notione. In his enim Excerptis, non solum aromaticae et exoticae omnes species, quae condimentis serviunt, hôc nomine designantur, sed etiam omne genus herbarum ac seminum condimentariorum. Unde Pigmentarius, apud Martianum, l. 3. §. 1. ff. ad. l. Corn. de Stcar. Graecis Πημεντάριος, qui omnia vendebat, quae Medicinae conducerent, quod inter ea etiam pigmenta, i. e. χρώματα, locum haberent: a qua una merce, quasi nobiliori et magis pretiosâ, appellatus est. Genus etiam herbae condimentariae
piginentum hodie Galli vocant. Ita et Graeci recentiores petroselinum, quasi praecipui usus in condimentis, appellavêre κοδίμεντον, i. e. condimentum. At Plinii aetas pigmenta tantum de coloribus posuit, l. 36. c. 22. Auctoribus curae fuêre lapides quoque mortariorum medicinalium tantum, et ad pigmenta pertinentium. Ubi mortaria ad pigmenta pertinentia sunt ζωγράφων θυΐναι. Sequenti vero aevô pro herbis ac speciebus quibuscumque medicinalibus vocem usurpari coepisse, etiam discimus ex Materno Firmico, l. 8. c. 17. Marsi erunt, vel qui venenis ex herbarum pigmentis confectis salut arta soleant hominibus remedia comparare: ubi venena ex herbarum pigmentis facta, appellat ςύνθετα φάρμακα. Atque hinc Pigmentarius, pro pharmacopola, apud Eund. Alias sic quoque dixêre τοὺς Μυρεψοὺς. Glossae, Pigmentarius, Μυροπώλης, Φαρμακοπώλης, Μυρεψός: Sed et pharmacopolam, sic vocant Persii Glossae, per scombros significat salsamentarios, per tus Pigmentarios. Quô sensu pigmentum proprie est, quod droguam Galli vocant etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1052. ut et supra in voce Pharmacopola. Citimi aevi Scriptoribus vox notat, potionem ex melle et vino et diversis speciebus confectam, suavem et odoriferam, ut apud Ioh. de Ianua. Catholic. Parvum: Nectar, dulcis liquor, vel vinum pigmentatum. Vinum Cypricum, pigmentatum et clarificatum, apud Lambertum Ardensem, p. 119. Cuiusmodi potionem statis diebus datam olim fuisse, docet Petrus Venerab. in Statutis Ordinis Cluniac. c. 52. Statutum est, ut ab omni mellis et specierum cum vino confectione, quod vulgari nomine Pigmentum vocatur, Cena Domini tantum exceptâ, quâ die mel absque speciebus vinô mistum antiquit as permisit, omnes Cluniacensis Ordinis Fratres abstineant. Sic Udalricus, Consuetud. Cluniac. l. 1. c. 52. Et pigmentum, ad cuius tamen propinationem scilla non sonatur. Et l. 3. c. 21, Quoties pigmentum datur, ipse modiolis infundit. Quem morem improbans Bernardus, de Vita et Mor. Religiosorum, c. 8. Quale est autem, inquit, illud, quod nonnulla Monasteria ex more observare dicuntur, in magnis videlicet festis vina delibuta melle, pigmentorum respersa pulveribus, in Conventu bibere etc. Vide Car. du Fresne Glossar. et de Pigmentis ac Arte Pigmentaria plura, apud Beroaldum ad Appuleium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Pigmentum — dažas statusas T sritis gyvūnų anatomija, gyvūnų morfologija atitikmenys: lot. Pigmentum ryšiai: platesnis terminas – pagrindiniai terminai …   Veterinarinės anatomijos, histologijos ir embriologijos terminai

  • pigmentum nigrum — Eng. Pigmentum nigrum Ver lámina fusca de la esclerótica …   Diccionario de oftalmología

  • pigmentum — (дат.) краска, красящее вещество …   Словарь ботанических терминов

  • pigmentum nigrum — Melanin of the choroid coat of the eye. * * * pig·men·tum ni·grum pig ment əm nī grəm n the melanin coloring the choroid of the eye …   Medical dictionary

  • ARMENIUM Pigmentum — male a nonnullis cum Armenica Terra confunditur: Nec cum Armenio Lapide, quô gemmae poliebantur, scalpebantur et perforabantur, uti infra dicemus, ubi de Cotibus; Sed potius cum Arsenico rubro, Armeniaca Terra eadem est. Pigmentum vero modo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Elephantinum pigmentum — (lat.), gebranntes Elfenbein …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Stratum pigmentum iridis — pigmentinis rainelės sluoksnis statusas T sritis jutimo organai atitikmenys: lot. Stratum pigmentum iridis ryšiai: platesnis terminas – rainelė …   Paukščių anatomijos terminai

  • Pig. — pigmentum, a paint …  

  • piment — [ pimɑ̃ ] n. m. • 1664; « baume, épice » Xe; de l esp. pimiento, du bas lat. pigmentum « aromates, épices » 1 ♦ Plante potagère herbacée (solanacées), originaire des régions chaudes, cultivée pour ses fruits; fruit de cette plante. Piment doux. ⇒ …   Encyclopédie Universelle

  • pigment — [ pigmɑ̃ ] n. m. • 1813; « épice » 1130; lat. pigmentum;cf. piment 1 ♦ Biochim. Matière colorée, de structure variée, présente dans divers tissus et organes végétaux ou animaux auxquels elle donne une coloration particulière. Pigments végétaux. ⇒ …   Encyclopédie Universelle

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”